Natal

Natal

Adeste Fideles

Álbum: #Natal - Mais Tocadas 1 Plays

Adeste Fideles Letra

Adeste fideles læti triumphantes
Venite, venite in Bethlehem
Natum videte Regem angelorum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

En, grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores adproperant
Et nos ovanti gradu festinemus
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Æterni Parentis splendorem æternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem pannis involutum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum

Pro nobis egenum et fœno cubantem
Piis foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus Dominum